Numbers 9:13
Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. + 9.13 Exterminabitur. Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschæ observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quæ veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:15Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
Exodus 30:38Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Leviticus 17:10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, + 17.10 De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi.
Leviticus 20:20Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. + 20.20 Qui coierit, etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi præcipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, et mensuris cœli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum I Cor. 3.. Turpitudinem, etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: Ignominiam carnis suæ nudabit. LXX: Sine filiis morietur, id est, sine virtutibus, quæ est pessima sterilitas. Qui coierit, etc. ISICH. Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est. AUG., quæst. 76. in Lev. Qui coierit cum uxore patris, etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus.
Leviticus 24:15Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; + 24.15 Homo qui, etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur. Homo, etc. AUG., quæst. 87 in Lev. Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur; quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus. ISICH. LXX: Homo homo, etc., usque ad sicut filius Isrælitidis nominavit et blasphemavit Josue 7..
Numbers 9:2Faciant filii Israël Phase in tempore suo, + 9.2 Faciant filii Isræl phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus, etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunæ conversio, etc., usque ad præcepit eos dispensationis suæ testes esse usque ad ultimum terræ Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschæ vel phase a lege assumptis indiciis, hæredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivæ lucis excellit, et triumpho Dominicæ resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunæ, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschæ, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi.