Philippenses 1:24
permanere autem in carne, necessarium propter vos. + 1.24 Permanere autem, etc. Ecce quod non sibi melius, sed quod multis expedit, eligit, propter charitatem, quæ præ omnibus eligenda est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Nevertheless to abide in the flesh is more needful for you.
In Context
23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
Cross References
John 16:7Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. + 16.7 Si enim, etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Si autem. Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.
Philippians 1:22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. + 1.22 Quod si vivere, etc. Christus est mihi vivere, ut eum magnificem. Quod si est, tunc nescio quid eligam, mori, an vivere. Quasi: Nisi hic fructus esset, non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem præmium: et ideo, ne dubitetis mori pro Christo.