The Bible Software
bible.softwarePhilippensesPhilippenses 1 › Philippenses 1:22

Philippenses 1:22

Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. + 1.22 Quod si vivere, etc. Christus est mihi vivere, ut eum magnificem. Quod si est, tunc nescio quid eligam, mori, an vivere. Quasi: Nisi hic fructus esset, non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem præmium: et ideo, ne dubitetis mori pro Christo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if I live in the flesh, this is the fruit of my labour: yet what I shall choose I wot not.

In Context

21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. + 1.21 Mihi autem vivere Christus est, etc. Quasi diceret: Merito Christum magnifico sive vita, sive morte, quia Christus mihi vivere, id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradidit, ut ipsum immortale in æternum recipiat, unde et subdit et mori lucrum.

23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:

Read all of Philippenses 1

Cross References

Genesis 39:8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:

Psalms 71:18Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. + 71.18 Benedictus Dominus Deus Isræl, etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat, etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat, pro quo in Hebræo dicitur: Amen, amen. 1

Acts 3:17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. + 3.17 Per ignorantiam. Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et præscientia Dei.

2 Corinthians 10:3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. + 10.3 Non secundum carnem militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo.

Philippians 1:24permanere autem in carne, necessarium propter vos. + 1.24 Permanere autem, etc. Ecce quod non sibi melius, sed quod multis expedit, eligit, propter charitatem, quæ præ omnibus eligenda est.

1 Peter 4:2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippenses 1:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippenses 1:21Philippenses 1Philippenses 1:23 →