The Bible Software
bible.softwarePhilippensesPhilippenses 1 › Philippenses 1:23

Philippenses 1:23

Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I am in a strait betwixt two, having a desire to depart, and to be with Christ; which is far better:

In Context

22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. + 1.22 Quod si vivere, etc. Christus est mihi vivere, ut eum magnificem. Quod si est, tunc nescio quid eligam, mori, an vivere. Quasi: Nisi hic fructus esset, non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem præmium: et ideo, ne dubitetis mori pro Christo.

24permanere autem in carne, necessarium propter vos. + 1.24 Permanere autem, etc. Ecce quod non sibi melius, sed quod multis expedit, eligit, propter charitatem, quæ præ omnibus eligenda est.

Read all of Philippenses 1

Cross References

Job 19:26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:

Psalms 17:15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. + 17.15 Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. 1

Luke 8:38Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens:

Luke 23:43Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. + 23.43 Amen dico tibi. Pulcherrimum affectandæ conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat: Memento mei, etc. Dominus ait: Hodie mecum eris, etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur.

John 13:1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. + 13.1 Ut transeat. Interpretatur nobis evangelista nomen paschæ, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Ægypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad cœlum. In finem dilexit. In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippenses 1:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippenses 1:22Philippenses 1Philippenses 1:24 →