Philippians 1:3
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, + 1.3 Gratias ago Deo meo. Quasi dicat: Agite quæ agitis, quia talia sunt, unde Deum laudo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I thank my God upon every remembrance of you,
In Context
2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
Cross References
Romans 1:8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. + 1.8 Gratias ago. Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. Deo meo. AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. Pro omnibus vobis. Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. Quia fides. AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.
1 Corinthians 1:4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
Colossians 1:3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: + 1.3 Gratias agimus. Ostendit bona quæ receperunt, dum pro his gratias agit.
1 Thessalonians 3:9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, + 3.9 Quam enim gratiarum, etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitæ salutis gentium.
2 Timothy 1:3Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die + 1.3 Gratias ago. Agit gratias de bono ejus, commendans fidei gratiam quæ in Christo est. Memoriam. Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo præsens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei quæ te commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma.