Colossenes 1:3
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: + 1.3 Gratias agimus. Ostendit bona quæ receperunt, dum pro his gratias agit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
We give thanks to God and the Father of our Lord Jesus Christ, praying always for you,
In Context
2eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
4audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
Cross References
1 Corinthians 1:4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
Ephesians 3:14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, + 3.14 Hujus rei gratia. Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: Hujus rei gratia. In quo ostendit eos habere propriæ voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Flecto genua mea ad Patrem. Tantum in Græco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: Domini nostri Jesu Christi, bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive.
Philippians 1:9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
Colossians 1:9Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: + 1.9 Impleamini in omni. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activæ vitæ et contemplativæ.
1 Thessalonians 1:2Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, + 1.2 Gratia vobis et pax. De more suo salutationem præmittit, qua præmissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam.
2 Thessalonians 2:16Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, + 2.16 Et dedit consolationem. Promittendo cœlorum regnum. In gratia. Id est per gratiam quam dedit, speramus æterna. Vel hæc omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua.