The Bible Software
bible.softwarePhilippensesPhilippenses 3 › Philippenses 3:14

Philippenses 3:14

ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. + 3.14 Persequor. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Supernæ vocationis. Id est æternæ vitæ, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I press toward the mark for the prize of the high calling of God in Christ Jesus.

In Context

13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, + 3.13 Quæ quidem retro. Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius.

15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. + 3.15 Perfecti sumus. Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quæ licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitæ capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit æqualitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quæ jam inerat, perfectum, et propter istam quæ adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa præmium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Et si quid aliter sapitis. Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde præsumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinæ sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica. Verumtamen ad. Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus, ad quod pervenimus fide et scientia, et in eadem permaneamus regula. Id est, opere compleamus.

Read all of Philippenses 3

Cross References

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

1 Corinthians 9:24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. + 9.24 Nescitis, etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostræ, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Bravium. Est præmium cursus.

1 Thessalonians 2:12deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. + 2.12 Vocavit, vocatione quæ est secundum propositum.

2 Timothy 4:7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. + 4.7 Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.

Hebrews 6:1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, + 6.1 Quapropter. Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. Inchoationis Christi sermonem, quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio. Non rursus, id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, non rursus jacientes, ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus. Fundamentum. Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est ædificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quæ sunt: inchoatio seu pœnitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit pœnitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii præstolari.

1 Peter 1:13Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: + 1.13 Propter quod. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippenses 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippenses 3:13Philippenses 3Philippenses 3:15 →