Philippians 3:3
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, + 3.3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
Cross References
Deuteronomy 10:16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: + 10.16 Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur.
Psalms 105:3Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. + 105.3 Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc. 1
Jeremiah 4:4Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.]
Jeremiah 9:26super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]
John 4:23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. + 4.23 Sed venit hora, et nunc est, quando. Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, præter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam præsentiam in carne fient veri adoratores. In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.
Romans 2:25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. + 2.25 Circumcisio quidem. Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. Prodest, si legem, etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. Prodest. Quæritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiæ, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus.