The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 3 › Philippians 3:2

Philippians 3:2

Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Beware of dogs, beware of evil workers, beware of the concision.

In Context

1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. + 3.1 De cætero. Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de cætero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Scribere. Ut diutius maneat scriptura quam prolatio.

3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, + 3.3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.

Read all of Philippians 3

Cross References

Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.

Matthew 7:15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: + 7.15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.

Matthew 24:10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

2 Corinthians 11:13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. + 11.13 Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 3:1Philippians 3Philippians 3:3 →