Philippians 4:2
Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. + 4.2 Evodiam rogo, etc. Omnes moneo, sed specialiter Evodiam et Syntichen: quia hæ mulieres religiosæ prædicatores suscipere solebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I beseech Euodias, and beseech Syntyche, that they be of the same mind in the Lord.
In Context
Cross References
Genesis 45:24Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
1 Corinthians 1:10Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. + 1.10 Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.
Philippians 2:2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
1 Thessalonians 5:13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. + 5.13 Ut habeatis illos. Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiæ negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quærit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola præcipit presbyteros duplici honore esse honorandos.
James 3:17Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. + 3.17 Quæ autem. Hæc est mansuetudo quam superius habendam esse præcepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Primum quidem pudica est. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Suadibilis, bonis consentiens. Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum præbet.