Mattheum 6:25
Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? + 6.25 Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 6:27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? + 6.27 Quis autem vestrum, etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.
Matthew 6:34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. + 6.34 Solliciti. Timore, mœrore, et anxietate curarum, quæ mentem perturbant. In crastinum. AUG. In futurum, de præsentibus concedit: unde Apostolus: Nocte ac die operabamur ne quem gravaremus I Thes. 2.. De futuris quæ divina procurat ordinatio, non convenit, etc., usque ad quia ille qui hoc præcepit cui ministrabant angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit: unde necessaria usibus præberet, quorum custos erat Judas. Dies. Non quem fecit Dominus, sed cui maledixit Job et Jeremias, scilicet quem diabolus invenit. Sufficit. Et quia cura præsenti mentes obruitur, non debet germinari malitia Dei.
Matthew 13:22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.
Mark 13:11Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Luke 10:40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. + 10.40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.