Proverbs 29:15
[Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The rod and reproof give wisdom: but a child left to himself bringeth his mother to shame.
In Context
14Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.]
16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
Cross References
1 Kings 1:6Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
Proverbs 10:5Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis. + 10.5 Qui congregat. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem hæc messis multa est, operarii vero pauci Matth. 9.. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.
Proverbs 17:21Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
Proverbs 22:6Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. + 22.6 Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.
Proverbs 23:13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
Proverbs 29:21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.] + 29.21 Qui delicate a pueritia sua. Alia translatio pulchre: Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur. Sero enim malorum pœnitet, qui in tenera ætate noluit.