Proverbiorum 10:30
Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The righteous shall never be removed: but the wicked shall not inhabit the earth.
In Context
31Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit.
Cross References
Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1
Psalms 37:9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. + 37.9 Rugiebam a gemitu. CASS., AUG. Gemitus corde, rugitus voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiæ quod in gemitum, non in verba pro rumpit. 1
Psalms 112:6et humilia respicit in cælo et in terra? + 112.6 Humilia. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit, humiles singulos. In terra, sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos. 1
Proverbs 2:21qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; + 2.21 Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.
Proverbs 10:25Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. + 10.25 Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.