Proverbs 10:6
Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas. + 10.6 Os autem impiorum. Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique os illius iniquitas operuit qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quæsivit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blessings are upon the head of the just: but violence covereth the mouth of the wicked.
In Context
Cross References
Esther 7:8Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. + 7.8 Et statim. Deprecatio Aman, oppressio dicitur, quia in die judicii iniquorum oratio irritatio est: unde: Cum judicatur, exeat condemnatus Psal. 108., etc. Tunc oppressio qua humiles opprimebant, ipsis improperabitur.
Proverbs 10:11[Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Proverbs 24:25Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
Isaiah 3:10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
2 Timothy 1:16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: