Proverbs 12:4
Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. + 12.4 Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
Cross References
Proverbs 11:22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. + 11.22 Circulus aureus in naribus, etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus.
Proverbs 14:30Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. + 14.30 Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire.
Proverbs 19:13Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. + 19.13 Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ Gen. 6.. Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.
Proverbs 21:19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Proverbs 30:23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.]
Proverbs 31:29Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. + 31.29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.