Proverbiorum 24:9
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The thought of foolishness is sin: and the scorner is an abomination to men.
In Context
Cross References
Genesis 8:21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. + 8.21 Sensus enim, etc. GREG., Moral. libr. 38 Nemo sibi attribuat, si cogitationes vicerit: quia corruptionis malum, quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit, exercet in provectu ætatis: et nisi hoc citius divinæ fortitudinis reprimat manus, omne bonum naturæ culpa vorat in profundum; Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus I Cor. 3.
Proverbs 22:10Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
Proverbs 24:8Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: + 24.8 Qui cogitat. Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat.
Isaiah 55:7Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Matthew 5:28Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
Matthew 15:19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: + 15.19 De corde, etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.