Proverbs 16:3
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. + 16.3 Revela Domino. Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quæ agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Commit thy works unto the LORD, and thy thoughts shall be established.
In Context
Cross References
Job 5:8Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: + 5.8 Quamobrem ego te. Id est, illum rogo per quem hæc tribui scio.
Psalms 37:4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: + 37.4 Non est sanitas, etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie iræ, quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas. CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum. 1
Isaiah 7:5eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes:
Luke 12:22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. + 12.22 Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat.
1 Peter 5:7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.