The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 18 › Proverbs 18:15

Proverbs 18:15

Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The heart of the prudent getteth knowledge; and the ear of the wise seeketh knowledge.

In Context

14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? + 18.14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.

16[Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.

Read all of Proverbs 18

Cross References

Job 8:10et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. + 8.10 Ipsi docebunt. Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. De corde. Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Sæpe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quæ non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quæ ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiæ contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum præsumit, quæ convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit.

Proverbs 1:5Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. + 1.5 Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.

Proverbs 4:7Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.

Proverbs 10:14Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est.

Proverbs 23:23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

Luke 10:39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. + 10.39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 18:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 18:14Proverbs 18Proverbs 18:16 →