John 10:5
Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
Cross References
Proverbs 19:27Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Luke 8:18Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. + 8.18 Qui enim habet, etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. Et quicunque non. Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat.
Colossians 2:6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
2 Timothy 4:3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, + 4.3 Coacervabunt sibi magistros. Id est, qui ea doceant quæ volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui præscius futurorum, in doctrina præcipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, præparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui hæc illos doceant quæ libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.
1 John 2:19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. + 2.19 Ex nobis prodierunt, etc. Licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad judaismum vel paganismum redierunt, non ideo putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum; quia si ex nobis exierunt, tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii. Qui non est Christo contrarius, in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore; quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia. Sed ut manifesti. Multi qui non sunt ex nobis acciplunt nobiscum sacramenta Christi, sed ten atio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes tunc volabunt, cum area Dominica cœperit ventilari in die judicii. Ideo, permittente Deo, quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio.
1 John 4:5Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. + 4.5 Ipsi de mundo. Hi spiritus qui sunt de mundo non sunt diligendi, non sunt audiendi. Quia etsi Christi nomen invocant, et signo Christi se notant, tamen sunt de illorum numero qui mundana cupiunt, qui cœlestia ignorant. Ideo de mundo loquuntur. Ratione mundanæ sapientiæ probantes Deum non posse suscitare hominem mortuum, hominem mortalem in cœlis habere mansionem, et alia hujusmodi.