Proverbs 21:11
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.
12Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.]
Cross References
Numbers 16:34At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.
Deuteronomy 21:21lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.
Proverbs 1:5Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. + 1.5 Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.
Proverbs 15:14Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Proverbs 18:15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.]
Acts 5:5Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. + 5.5 Cecidit. RAB. Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut cæteri prævaricatores exemplo ejus terreantur. Et factus est timor, etc. BEDA. Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt.