Proverbs 21:12
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Cross References
Genesis 19:29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. + 19.29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.
Job 8:15Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. + 8.15 Innitetur super domum suam. Domus mentis, est quælibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritæ, est favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quæ coram hominibus, sed non coram Deo stabit.
Job 21:28Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
Proverbs 13:6Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]