Proverbs 21:16
Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur. + 21.16 In cœtu gigantium. Dæmonum, etc., usque ad ipso judice teste, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus Matth. 25..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The man that wandereth out of the way of understanding shall remain in the congregation of the dead.
In Context
17Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Cross References
Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1
Proverbs 2:18et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. + 2.18 Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.
Proverbs 7:26multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. + 7.26 Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Ut ipse Salomon sapientissimus, etc., usque ad qui negaverit errat.
Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
Zephaniah 1:6et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
Ephesians 2:1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, + 2.1 Et vos, cum essetis, etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis hæc data sunt, magis amicis dabuntur, quæ apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiæ et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem hæreditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc.