Proverbs 21:7
Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The robbery of the wicked shall destroy them; because they refuse to do judgment.
In Context
6[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Cross References
Psalms 9:16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1
Proverbs 10:6Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas. + 10.6 Os autem impiorum. Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique os illius iniquitas operuit qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quæsivit.
Proverbs 22:22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:
Isaiah 1:23Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. + 1.23 Socii furum. ID. Accipientes a Scribis et Pharisæis munera, quæ pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisæorum et Judæ proditoris, Socii furum, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Sequuntur retributiones. ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.
Jeremiah 7:15et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
Ezekiel 22:13Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.