Proverbs 22:8
Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. + 22.8 Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that soweth iniquity shall reap vanity: and the rod of his anger shall fail.
In Context
7Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
Cross References
Job 4:8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, + 4.8 Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.
Proverbs 14:3In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. + 14.3 In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Isaiah 14:29[Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. + 14.29 Ne læteris. Rege mortuo, inimici lætantur, quasi aliquid lucri facturi novis rebus: hinc Philisthæi, quos Achaz afflixit, de morte ejus lætantur et Judæis insultant, quia maturo rege perdito, subjaceant ejus filio, quo regnante, se putant fines eorum posse invadere. Virga percussoris. HIER. Abjecto jugo Dei, etc., usque ad et de eis serpentes volantes, vel qui absorbeant volucres.
Hosea 8:7Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Galatians 6:7Nolite errare: Deus non irridetur. + 6.7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.