Isaiah 24:2
Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. + 24.2 Erit. ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exæquo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. Sic sacerdos. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitæ; mali simul sustinebunt tormenta gehennæ sine acceptione personæ. Terra. ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago cœlestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
Cross References
Genesis 41:50Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. + 41.50 Nati sunt autem Joseph filii duo, etc. HIERON. Observa propter quæstionem quæ post de filiis Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Ægyptum, duos tantum filios Joseph habuit, Manassem et Ephraim.
Deuteronomy 23:19Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: + 23.19 Non fœnerabis fratri tuo. Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet. Et pecunia, quæ ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura? Matth. 25..
2 Chronicles 36:20Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
Isaiah 3:2fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem; + 3.2 Virum bellatorem. HIER. Non est apud Judæos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt. Et ariolum. Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palæstinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetæ et falsi auferentur a Judæis. Senem. Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit.
Isaiah 9:14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
Jeremiah 23:11Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. + 23.11 Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.