Proverbs 24:10
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.] + 24.10 Si desperaveris. Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitæ laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If thou faint in the day of adversity, thy strength is small.
In Context
9cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Cross References
Job 4:5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. + 4.5 Nunc autem venit, etc., quasi non servasti recta quæ dicebas. Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quæ nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quæ inserunt, et hæc ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quæ dicunt non tenere. Defecisti, etc. Ubi est timor tuus? Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via sæculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis. Ibid. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit:
Jeremiah 51:46et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.
2 Corinthians 4:1Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
Hebrews 12:3Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. + 12.3 Deficientes. Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci.
Revelation 2:13Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. + 2.13 Non negasti fidem meam. Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excæcatio.