Proverbs 24:15
Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. + 24.15 Ne insidieris. Ne quæras occasionem, etc., usque ad unde subjungit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Lay not wait, O wicked man, against the dwelling of the righteous; spoil not his resting place:
In Context
Cross References
1 Samuel 22:18Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
Psalms 10:8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] + 10.8 Justitias. Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit. Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.
Psalms 56:6Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. + 56.6 Exaltare. Ibid. Ex persona prophetæ visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judæi, gaudens exclamat homo in cruce: Exaltare, Deus super, cœlos, ut judicet in terra Judæos. Exaltare. Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. AUG. Exaltare. Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est. 1
Psalms 140:5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: + 140.5 Corripiet me. CASS. Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri. Oleum autem peccatoris, etc. ID. Dilectio simulata, quæ mentes a rigore veritatis emollit ad noxia. 1
Proverbs 22:28Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. + 22.28 Ne transgrediaris. Non transgrediaris terminos Catholicæ fidei, quos ab initio statuere doctores.
Jeremiah 11:19Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.