Proverbs 27:5
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. + 27.5 Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Open rebuke is better than secret love.
In Context
4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?
6Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
Cross References
Leviticus 19:17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Matthew 18:15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. + 18.15 Si autem peccaverit in te, etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem lædamus: et peccantem zelo justitiæ corripiamus, et pœnitenti misericordiæ viscera pandamus. Corripe eum, etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed pœnitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui pœnitenti non indulget. Nam quod dixit: si pœnitet dimitte, præmisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.
1 Timothy 5:20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. + 5.20 Coram omnibus, etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.