The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 3 › Proverbs 3:24

Proverbs 3:24

Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. + 3.24 Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When thou liest down, thou shalt not be afraid: yea, thou shalt lie down, and thy sleep shall be sweet.

In Context

23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. + 3.23 Tunc ambulabis fiducialiter. In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..

25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.

Read all of Proverbs 3

Cross References

Leviticus 26:6Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. + 26.6 Et gladius non. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.

Job 11:19Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. + 11.19 Requiesces et non erit. Qui enim in æternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Et deprecabuntur. Pravi cum recta prædicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur:

Psalms 3:6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. + 3.6 Ego dormivi: secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5.. Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3.. 1

Psalms 91:5Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. + 91.5 Quia delectasti. ID. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, etc., usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua. CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricæ, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quæ miror. 1

Psalms 127:2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. + 127.2 Etenim non potuerunt mihi. AUG. Scilicet prævalere, ut me traherent in consensum peccati. 1

Proverbs 19:23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 3:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 3:23Proverbs 3Proverbs 3:25 →