Proverbs 3:31
Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Envy thou not the oppressor, and choose none of his ways.
In Context
Cross References
Psalms 37:1Psalmus David, in rememorationem de sabbato. + 37.1 Psalmus David in rememoratione de sabbato. AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic pœnitentiæ inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab æterna pœna liberamur. AUG. Sabbatum est requies æternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus. 1
Psalms 73:3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ! + 73.3 Leva. CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum. 1
Proverbs 2:12ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; + 2.12 A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.
Proverbs 22:22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:
Proverbs 24:1[Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: + 24.1 Ne æmuleris. Ne desideres imitari quos prædictis vitiis videris implicari; sed sapientiæ operam dare curato, unde subdit: Sapientia ædificabitur domus.
Ecclesiastes 5:8et insuper universæ terræ rex imperat servienti. + 5.8 Universæ terræ, etc. Deus patiens et redditor, qui dicit, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.