Proverbs 3:32
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. + 3.32 Quia abominatio Domini est omnis illusor. Omnis illusor, inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quæ novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur: Et cum simplicibus sermocinatio ejus, quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait: terrena est, animalis, diabolica Jacob. 3.. Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiæ secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait: Abscondisti hæc sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Luc. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the froward is abomination to the LORD: but his secret is with the righteous.
In Context
31Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
Cross References
Job 29:4sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: + 29.4 Sicut fui in diebus adolescentiæ. Adulta erat Ecclesia, etc., usque ad cum per prædicationem filios parere non valet. Quando secreto Deus erat in tabernaculo. Tabernaculum habitationem, etc., usque ad Quando erat omnipotens mecum. Sequitur: Et in circuitu, etc. Pueri vocantur, qui cœlestibus mandatis inserviunt, qui nunc in circumitu ejus sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur.
Proverbs 6:12[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; + 6.12 Homo apostata. Dixerat de hæresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat.
Proverbs 8:13Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. + 8.13 Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.
Proverbs 14:10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. + 14.10 Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.