Proverbs 31:27
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. + 31.27 Consideravit. Quia cunctas conscientiæ suæ cogitationes subtiliter investigat, etc., usque ad et quæ didicit agenda, exercere non desinit. Panem otiosa non comedit. Quia sacrum eloquium quod percipit, opere exsequitur, etc., usque ad non solum otiosæ, sed verbosæ et curiosæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
She looketh well to the ways of her household, and eateth not the bread of idleness.
In Context
Cross References
Proverbs 14:1[Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. + 14.1 Sapiens, etc. Destruet male vivendo, et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:
1 Thessalonians 4:11et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: + 4.11 Operam detis. Quasi dicat: Difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos. Et operemini manibus. Opus agendum est, non otiandum: quia et honestum est, et quasi lux ad infideles, et non de iderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis.
1 Timothy 5:10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. + 5.10 Pedes. AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Sanctorum. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.