Proverbs 5:14
pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. + 5.14 In medio ecclesiæ: idem est Græce, etc., usque ad alienam ab eis vitam ducere non timuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I was almost in all evil in the midst of the congregation and assembly.
In Context
13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
Cross References
Psalms 73:2Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. + 73.2 Possedisti. CASS. Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judæos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit. Redemisti. HIER. Te pretio, id est, per te pretium. Mons. AUG. Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo. HIER. Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quæ sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem signat, in qua præsentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat. Virgam hæreditatis. AUG. Ipsa congregatio, virga hæreditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam. HIER. Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte æterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis sæculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. AUG. Sed quia hæc et de gentibus: exprimit, de quibus dicat, Mons Sion. Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: Leva manum tuam in superbias eorum, a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium. In finem, quia et ipsi Christum jam noverunt. 1
Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
1 Corinthians 10:6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Jude 1:7Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. + 1.7 Sicut Sodoma. Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant: commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum, dat etiam exemplum pœnæ illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum.