Proverbs 8:12
[Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I wisdom dwell with prudence, and find out knowledge of witty inventions.
In Context
11melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.]
Cross References
Exodus 31:3et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, + 31.3 Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.
1 Kings 7:14filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. + 7.14 Fecit omne opus. Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam præordinavit æternam. Unde: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit II Cor. 3..
1 Chronicles 28:19Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
Psalms 104:24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1
Isaiah 28:26Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum.
Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.