Psalmorum 106:11
Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. + 106.11 Quia exacerbaverunt. ID. Hoc aliud iterum conantem, etc., usque ad unde eis erat iratus. Consilium Altissimi. Ut qui superbierunt, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus sæculi contrario remedio curaretur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the waters covered their enemies: there was not one of them left.
In Context
10Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. 1
Cross References
Exodus 14:27Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Exodus 15:5Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis. + 15.5 Descenderunt in profundum quasi lapis. ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: Modicæ fidei, quare dubitasti? Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.
Exodus 15:19Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.] + 15.19 Filii autem Isræl, etc. ORIG. Et tu si filius es Isræl, potes ambulare per siccum in medio maris. Si fueris in medio nationis pravæ et perversæ, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis æstus verberabit. Qui Ægyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra lævaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriæ Domino canat dicens: Cantemus Domino, etc.