The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 113 › Psalmorum 113:1

Psalmorum 113:1

Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, + 113.1 Alleluia. CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. In exitu. AUG. Hic non narrantur præterita; sed futura prædicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quæ ibi gesta, sed quædam aliter, ne putetur præterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quæ mira dederit Deus Hebræis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hæc facta sunt ibi, Quid est tibi mare? Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Simulacra gentium. In exitu. Quasi cum Isræl, id est, domus Jacob, de Ægypto, id est populo barbaro exiret. Barbaro. AUG. Barbaro lingua est, quæ Deum non laudat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise ye the LORD. Praise, O ye servants of the LORD, praise the name of the LORD.

In Context

2facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. + 113.2 Facta est. CASS. Sicut ille populus, cum exiret de Ægypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc. 1

Read all of Psalmorum 113

Cross References

Psalms 34:22Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me. + 34.22 Vidisti, Domine. ID. Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam. 1

Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1

Psalms 134:1Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: + 134.1 Alleluia. CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Laudate. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi. 1

Psalms 135:20et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus: 1

Ephesians 5:19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 113:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 113Psalmorum 113:2 →