bible.software › Psalmorum › Psalmorum 113 › Psalmorum 113:2
Psalmorum 113:2
facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. + 113.2 Facta est. CASS. Sicut ille populus, cum exiret de Ægypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blessed be the name of the LORD from this time forth and for evermore.
In Context
1Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, + 113.1 Alleluia. CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. In exitu. AUG. Hic non narrantur præterita; sed futura prædicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quæ ibi gesta, sed quædam aliter, ne putetur præterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quæ mira dederit Deus Hebræis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hæc facta sunt ibi, Quid est tibi mare? Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Simulacra gentium. In exitu. Quasi cum Isræl, id est, domus Jacob, de Ægypto, id est populo barbaro exiret. Barbaro. AUG. Barbaro lingua est, quæ Deum non laudat. 1
3Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. + 113.3 Vidit mare, id est, peccatores sæculi. Jordanis, qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus sæculi amaricantem malitiam; sed hæc in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum. Mare vidit. AUG. Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquæ desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figuræ sunt. 1
Read all of Psalmorum 113
Cross References
1 Chronicles 16:36Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
Ephesians 3:21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 113:2