The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 113 › Psalmorum 113:3

Psalmorum 113:3

Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. + 113.3 Vidit mare, id est, peccatores sæculi. Jordanis, qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus sæculi amaricantem malitiam; sed hæc in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum. Mare vidit. AUG. Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquæ desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figuræ sunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From the rising of the sun unto the going down of the same the LORD’S name is to be praised.

In Context

2facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. + 113.2 Facta est. CASS. Sicut ille populus, cum exiret de Ægypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc. 1

4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. + 113.4 Arietes. ID. Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Colles. CASS. A colendo, mediocres: non enim hæc ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, hæc signari non ambigas, quæ hodie spiritualiter fiunt. 1

Read all of Psalmorum 113

Cross References

Psalms 18:3Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. + 18.3 Dies diei. CASS. Demonstrative agit. AUG. Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros. 1

Psalms 50:1In finem. Psalmus David, + 50.1 In finem psalmus. CASS. Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quæ a Deo valet pœnitentibus. David. AUG. Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. CASS. Prima est deprecatio, etc., usque ad plena præstatur peccatorum remissio. 1

Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1

Isaiah 24:16A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. + 24.16 A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebræo, alis terræ. Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi. ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi.

Isaiah 49:13Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.]

Habakkuk 2:14Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 113:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 113:2Psalmorum 113Psalmorum 113:4 →