Psalmorum 113:8
qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. + 113.8 Qui convertit petram. ID. Dura corda Judæorum, ad aquam baptismi. Rupem. Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes prædicationis. AUG. Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That he may set him with princes, even with the princes of his people.
In Context
Cross References
Genesis 41:41Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. + 41.41 Dixitque rursus Pharao, etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et præco præconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Ægypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum cœlestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem prædicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: Dedit ei nomen quod est super omne nomen, etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animæ salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura æterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Præco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Parate viam Domini. Habebit et alium præconem, quia veniet in tuba angeli. Ecce constitui te super universam terram Ægypti, etc. Joseph de carcere eductus, super Ægyptum constituitur; et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur Philipp. 2.
Job 36:7Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Psalms 68:13Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. + 68.13 Qui sedebant. CAS. In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judæorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras, etc. Luc. 84.. In porta. Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio. HIERON. Sicut Scribæ et Pharisæi habentes clavem scientiæ: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes. Et in me psallebant. CAS. De me aiebant in publicis conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium. Qui bibebant vinum. AUG. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, CAS. in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt. 1
Revelation 5:9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: + 5.9 Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani.