Psalmorum 113:9
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: + 113.9 Non nobis. CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum præmia restituit, vel impios punit. Ideo, Da. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He maketh the barren woman to keep house, and to be a joyful mother of children. Praise ye the LORD.
In Context
Cross References
Genesis 25:21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. + 25.21 Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.
Numbers 5:28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
2 Kings 4:17Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
Isaiah 54:1[Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. + 54.1 Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.
Galatians 4:27Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.] + 4.27 Scriptum est. Quod libera sit et mater auctoritate Isaiæ probat subdens: Lætare. Lætari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem. Non paris. Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit. Non parturis, quia necdum conatum habuit. Lætare, in corde. Erumpe. Lætitiam mentis extra ostende. Clama. Gaudium tuum aliis prædica. Quia multi filii. Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quæ tempore legis nec virtute miraculi paris, etc. Desertæ. Plures filii sunt Ecclesiæ olim desertæ, quam Synagogæ generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quæ habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quæ et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenæ civitatis peccato vitiata natura, cœlestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia. Quæ habet virum. Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quæ statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos Isa. 54..