Psalms 13:3
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. + 13.3 Sepulcrum. Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Sepulcrum. Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent, etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. Contritio AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., usque ad: Timor Dei ante oculos, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Consider and hear me, O LORD my God: lighten mine eyes, lest I sleep the sleep of death;
In Context
Cross References
1 Samuel 14:29Dixitque Jonathas: Turbavit pater meus terram: vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto:
Psalms 5:1In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. + 5.1 Pro ea quæ consequitur hæreditatem. Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam. Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent. 1
Psalms 31:7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 1
Jeremiah 51:39In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
Lamentations 5:1[Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.