Psalmorum 13:4
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? + 13.4 Nonne cognoscent. Minatur judicium impiis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 7:9Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
Psalms 9:19Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. + 9.19 Patientia. AUG. Patienter, propter hoc præcipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam. 1
Psalms 25:2Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. + 25.2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus. 1
Psalms 62:6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. + 62.6 Adipe. Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. Levabo manus. Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech. 1