The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 21 › Psalms 21:13

Psalms 21:13

Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. + 21.13 Circumdederunt. ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Be thou exalted, LORD, in thine own strength: so will we sing and praise thy power.

In Context

12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. + 21.12 Ne discesseris a me, qui jam cœpisti. Tu extraxisti: non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus: vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. In te projectus sum, non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris meæ, Deus meus. CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te. 1

14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. + 21.14 Aperuerunt. ID. Ut feræ volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum. Sicut leo. AUG. Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt. 1

Read all of Psalms 21

Cross References

1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.

Psalms 57:5Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, + 57.5 Furor illis. Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. Surdæ et obturantis. CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. Terra, præsentia, quibus delectatur homo; cauda, præterita. 1

Psalms 58:10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: + 58.10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. 1

Psalms 113:5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? + 113.5 Quid est tibi. ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini. 1

Matthew 6:13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] + 6.13 Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo. Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo, omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 21:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 21:12Psalms 21Psalms 21:14 →