Psalms 21:6
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 7:9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1
Psalms 43:4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. + 43.4 Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua. 1
Psalms 63:2[Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. + 63.2 Exaudi, Deus, orationem. Ut exaltes, et eripe, quia deprecor. A timore inimici. CASS. Sed non a timore mortis. 1
Luke 2:10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
Acts 2:28Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.] + 2.28 Notas mihi fecisti. Non solum hæc de illo intelliguntur, qui semel accepta plenitudine divinæ virtutis et sapientiæ, per se mortem destruxit, resurgens ad vitam; sed et de justis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redibunt et jucundabuntur videntes faciem ejus: quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta.