Psalms 21:7
Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. + 21.7 Ego autem, etc. AUG. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. Ego autem. Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. Vermis et non homo, opprobrium. CASS. Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the king trusteth in the LORD, and through the mercy of the most High he shall not be moved.
In Context
6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 1
8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1
Cross References
1 Samuel 30:6Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
Psalms 13:5Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. + 13.5 Dominum non, etc. AUG. Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant 1
Psalms 18:2[Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. + 18.2 Cœli enarrant. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ. 1
Psalms 26:1Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? + 26.1 In finem. AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. Dominus illuminatio, etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. Dominus protector vitæ meæ. AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. A quo trepidabo? ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem. 1
Psalms 61:4Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. + 61.4 Quousque irruitis. Ibid. Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis, et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem, id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos. CASS. Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. Quousque, a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem. CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria, quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit impulsæ, vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes. 1
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1