Psalms 21:9
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. + 21.9 Speravit in Domino, etc. CASS. Dicentes: Spera in Domino, etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
Job 6:3Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: + 6.3 Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittæ Domini. Id est, percussio animadversionis Dei, quæ non me, ut multos, inemundatum dimittit.
Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1
Psalms 56:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. + 56.1 In finem. AUG. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus ne, tu, Pilate, vel tu quicunque, corrumpas David, etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judæorum Ibid. Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judæis 1
Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.