Psalmorum 32:2
Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. + 32.2 Cithara. ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. In psalterio. Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blessed is the man unto whom the LORD imputeth not iniquity, and in whose spirit there is no guile.
In Context
Cross References
John 1:47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. + 1.47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.
2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit
1 Peter 2:1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, + 2.1 Deponentes igitur omnem malitiam. Quid est malitia? nisi nocendi amor? Quid dolus? nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio? nisi fallaci laude, seductio? Quid invidia? nisi odium felicitatis alienæ? Quid detractio? nisi mordacior quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam.