1 Peter 2:1
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, + 2.1 Deponentes igitur omnem malitiam. Quid est malitia? nisi nocendi amor? Quid dolus? nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio? nisi fallaci laude, seductio? Quid invidia? nisi odium felicitatis alienæ? Quid detractio? nisi mordacior quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 18:8Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?
Psalms 32:2Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. + 32.2 Cithara. ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. In psalterio. Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. 1
Psalms 37:1Psalmus David, in rememorationem de sabbato. + 37.1 Psalmus David in rememoratione de sabbato. AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic pœnitentiæ inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab æterna pœna liberamur. AUG. Sabbatum est requies æternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus. 1
Proverbs 3:31Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
Proverbs 24:1[Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: + 24.1 Ne æmuleris. Ne desideres imitari quos prædictis vitiis videris implicari; sed sapientiæ operam dare curato, unde subdit: Sapientia ædificabitur domus.
Isaiah 2:20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. + 2.20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.