The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 33 › Psalms 33:21

Psalms 33:21

Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. + 33.21 Ossa. ID. Virtutes. Et unum, etc., ut nec patientia pereat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For our heart shall rejoice in him, because we have trusted in his holy name.

In Context

20Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. + 33.20 Multæ tribulationes justorum. Sicut et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit, quod necesse est, quia multæ tribulationes. CASS. Multæ; a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit. AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter. 1

22Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent. + 33.22 Pessima. ID. Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit. Qui oderunt. Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed redimet animas, secundum quas est mors pessima. 1

Read all of Psalms 33

Cross References

1 Chronicles 16:10Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum.

Psalms 13:5Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. + 13.5 Dominum non, etc. AUG. Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant 1

Psalms 30:10Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. 1

Isaiah 25:9[Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

Luke 1:47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. + 1.47 Et exsultavit. ID. ID. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur æterna, illius divinitate lætor cujus temporali conceptione mea caro fetatur.

Revelation 4:8Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. + 4.8 Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, ad hoc ut ista de Christo prædicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetæ; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus prædicatores accipiunt totius prædicationis fundamentum. Vel sex alæ cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terræ illuminant. Plena sunt oculis. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus, id est conscientia mundi: et in circuitu, id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 33:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 33:20Psalms 33Psalms 33:22 →