The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 33 › Psalmorum 33:7

Psalmorum 33:7

Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. + 33.7 Pauper. CASS. Iste spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis sæculi in obitu, dum jam transit ad Deum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He gathereth the waters of the sea together as an heap: he layeth up the depth in storehouses.

In Context

6Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 1

8Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. + 33.8 Immittet Angelum. Accedite, et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo immittet Angelum, etc. AUG. Immittet Angelum. Alii interpretes sic transtulerunt: Circumdat Angelus Domini in gyro timentes eum. Angelus de cœlo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent. Immittet Angelum Dominus. 1

Read all of Psalmorum 33

Cross References

Genesis 1:9Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. + 1.9 Dixit vero Deus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. Congregentur aquæ? BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.

Joshua 3:13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.

Job 26:10Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ. + 26.10 Terminum circumdedit aquis. Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt, perfecte ad cognitionem claritatis intimæ non pertingant.

Psalms 78:13Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.] + 78.13 Nos autem. CASS. Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. AUG. Nos autem. Hæ sunt reliquiæ a Matathia congregatæ. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. ID. Vel, in generatione, id est, in futuro sæculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.

Proverbs 8:29quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:

Habakkuk 3:15Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 33:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 33:6Psalmorum 33Psalmorum 33:8 →